monumenta.ch > Gregorius Magnus > bsbClm6329.179 > 172 > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 7, 1, 8
PORCI LATRONIS. Perieras, pater, nisi in parricidam incidisses. TRIARI. In naufragio navigabat. Parum est quod non occidit patrem, immo etiam integra nave dimisit. (Etiam pirata dicitur: iterum falso crimine male audit. CESTI PII. Erat navigium, immo fuerat, sed) putre, resolutis compagibus, infelix omen navigationis. 'Insue me culleo: certe sentiam maria, non et videbo. ' Scissa quoque vela fecerant sinus, et armatas classes naufraga praecesserat ratis: scires navigare qui servaturus esset patrem. O crudelis et pertinax noverca! post omnia devicta nihilominus saevit: maria iam quiescunt, praedones iam miserentur, irati iam parcunt. Ibamus praeter sepulcrum matris, ille mortem timens, ego scelus. Expectate, iudices; iam Fortuna nobis obiciet scelus. Iacebat navigium pervetus et attritum salo, vix unius capax animae.